Liber Paralipomenon Primus*

Caput 16: Versus 36

Et dicat omnis.RAB.Gentilis scilicet qui adhuc infidelis erat quando iste canebat, qui tamen prophetiae virtute inductus est, ut amore universitatis diceret Amen amen, id est fiat, fiat, sicut hodie orantibus respondetur Amen, ut concordet in precibus pia sacerdotum intentio et populi sana devotio, secundum illud:Amen, amen, dico vobis quia si duo ex vobis consenserint super terram, ex omni re quamcunque petierint, fiet illis,etc.Matth. 18.
(* Traductions européennes)